PROSICIAE vel PRAESICIAE

PROSICIAE vel PRAESICIAE
PROSICIAE vel PRAESICIAE
dictae sunt partes extorum, quae prosecari et Diis porrici consuevêre. Festus, Prosicium, quod praesecatum porricitur. Arnob. l. 7. Quod si omnes bas partes, quas Praesicias dicitis, accipere Dri ament, quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis etc. Glossae θυμάτων ἀπαρχὰς interpretantur et ἀχροθίνια Nempe aut totae et solidae hostiae Diis concremabantur, aut partes extorum desectae. Hoc ex magorum instituto, qui, Numen immolatae hostiae animâ contentum esse credentes, aut nihil omnino prosecabant, aut minutum quid, τοῦ ἐπίπλου τι μικρὸν, inquit, Strabo, l. 15. partem exiguam omenti, quae in igne consumenda prosicia fuit. Catullus hinc de disciplina Magorum, Epigr. 91. v. ult.
Gnatus ut acceptô veneretur carmine Divos,
Omentum in flamma pingue liquefaciens.
Alias extorum partes, apexabones, hircias, silicernia, longavos etc. enumerat Arnobius ubi supra: quae omnes similiter prosiciae vel praesiciae vocabantur. Moris origo ad Prometheum refertur. quô partem hostiae in ignem conicere soliti sunt partem ad suum victum abuti, quum antea tota hostiarum et illibata viscera igne consumerentur. Partem igitur extorum prosicatam arae superimponebant et Diis adolebant, parte vescebantur, qui sacrificio intererant. Et exta quidem prius mandebant quam reliquam carnem. Unde illud de Pinariis, qui in sacrificio Herculis, extis iam adesis, ad coeteram venerunt dapem: quapropter institutum, nt in posterum quoque, extorum communione rohibiti, ad reliquam solum admitterentur viscerationem. Quae vero sic prosecta Diis porriciebantur, reddi dicebantur: unde de iisdem Pinariis, quod Dionysius vocat ἐσπλαγχνευμένων ἤδη τῶν ἱερῶν, Liviusque, l. 1. c. 7. vertit, extis iam adesis; exponit Servius, extis iam redditis. Vide quoque eum Aen. l. 6. ad illud, Et solida imponunt taurorum viscera etc. Σπλαγχνεύσαςθαι, Graecis unô verbôritus omnis continetur, quô exta inspiciebantur, probabantur, arae imponebantur, et, quae edulio erant, comedebantur. Quibus peractis tus et vinum in aram libabant, quod ἐπὶ τοῖς σπλάγχνοις σπένδειν dicebant. Σπλάγχνων vero Α᾿πάρξαςθαι dicebatur, quum extorum prosicias in aram in ferebant: haec enim σπλάγχνων ἀπαρχαὶ proprie appellabantur. Inter exta autem primum locum obtinebat iecur, quod postquam rite exploratum probatumque esset, in ara ponebatur: simul vero ex immolata hostia desectum quid; quasi auctarii vice, imponebatur, quod augmentum appellabant; caro videl. strebula, et ruma et cauda, et plasea et irae et omentum, ut ex Arnobio, d. l. discimus, quae omnia in causam augmentorum altaribus superimponebantur, cum iecore hostiae immolatae, et prosiciae vel praesiciae dicebantur, quod essent frusta seu partes ex hostia praesecatae. Si quid plus adiceretur, id magmentum appellabant; quasi maius augmentum: unde cana magmentaria, quibus illa imponebantur, ut in aram inferrentur etc. Vide quae de phrasi, Prosicias inferre, crudite congessit Salmas. ad Solin. p. 127. et seqq. quaeque de Prosiciis stipulâ frumenti innexis, atque per virgines Delum missitatis, ab Hyperboreis, diximus supra voce Praemetium. At vero, leno Plautinus in Poenulo, Actu 2. sc. 1. v. 14. quum selitare non posse videret, exta prosicari vetat, quippe Deae, quam exorare non poterat, iratus:
Nam ego hodie infelix Dis meis iratissimis,
Sex immolavi agnos, ncc potui tamen
Propitiam Venerem facere, uti esset mihi,
Quoniam litare nequeo; abii illine ilico
Iratus; vetui exta prosicarier.
Neque ea aspicere volui: quoniam illa non bona
Aruspex dixit, Deam esse indignam credidi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”